CANTICORUM TRAGICORUM
ADIUMENTUM METRICUM

 

in memoriam Willy Theiler

 

PROLEGOMENA

 

signa: – longa | ◡ brevis | x anceps | basis Aeolica | ε ͜ω / ε ͜ο synizesis

coniecturae, quomodo cantica tragicorum metrice reddenda sint

1. una in stropha uno tantum genere metrico utitur poeta. Iambi quidem et trochaei anapaestis vel dactylis permisceri possunt.

2. omnes unius strophae versus aequos numeros praebent (tres iambos, ut exemplo utar). interdum pars aliqua sola canitur, pars cetera ab organis sonatur.

3. Enclitica in versus initio numquam inveniuntur.

4. eos errare opinor, qui responsionem ad syllabam coniecturae ope conficiendam esse arbitrantur.

 

his tribus generibus metricis utimur (A, B, C):

A: iambi × – ◡ –

trochaei – ◡ – ×

dactyli – ◡ ◡

anapaesti ◡ ◡ –

iambi trochaeique in versus fine imminui possunt, quod dicitur dochimus. nam apud veteres, ut opinor, non numquam aut solum prima pars versus canebatur, cum altera ab organis sonaretur, aut vocis sonus efficiebatur quoad versus finivit. Quod nostris notis musicis hoc modo conscribi possit:

vel

B: aeolici medio in versu habent nucleum –◡◡–, qui elementis vel x vel –◡ vel ◡– vel –◡– circumdatur.

 

C: dactyloepitriti, quibus est nucleus –◡◡–◡◡– (D), si deminuti –◡◡– (d) vel ◡◡– (d'). Ad eum nucleum accedunt elementa –◡– (e) vel ◡– (e') vel etiam numerus intermedius ×.